Consolatio ad Marciam
Seneca
“Unde ergo tanta nobis pertinacia in deploratione nostri, si id non fit
naturae iussu ? “
Quod
nihil nobis mali antequam eveniat proponimus, sed ut immunes ipsi et
aliis pacatius ingressi iter alienis non admonemur casibus illis esse communes .
Tot
praeter domum nostram ducuntur
exequiae : de morte non cogitamus ; tot
acerba funera : nos togam nostrorum infantium, nos militiam et paternae
hereditatis successionem agitamus animo ; tot divitum subita paupertas in oculos
incidit : et nobis numquam in mentem venit nostras quoque opes aeque in
lubrico positas .
Vis tu scire te ad omnis expositum ictus stare et
illa quae alios tela fixerunt circa te vibrasse ?
Velut murum aliquem aut obsessum multo
hoste locum et arduum ascensu semermis adeas, expecta vulnus et illa
superne volantia cum sagittis pilisque saxa in tuum puta librata corpus.
Quotiens aliquis ad latus aut pone tergum ceciderit, exclama : « Non
decipies me, fortuna, nec securum aut negligentem opprimes. Scio
quid pares : alium quidem percussisti, sed me petisti ». Quis umquam
res suas quasi peritura aspexit? Quis umquam vestrum de esilio, de egestate, de luctu
cogitare ausus est? Quis non, si admoneatur ut cogitet, tamquam dirum omen
respuat et in capita inimicorum aut ipsius intempestivi monitoris abire
illa iubeat ? « Non putavi futurum. » Quicquam
tu putas non futurum quod multis scis posse
fieri, quod multis vides evenisse ? Egregium versum et dignum qui non e
pulpito exiret:
cuivis potest accidere quod cuiquam potest!